Dicam
Tanti pare viri, quo non solertior alter Naturam rerum ad leges componere motûs, Ac Mundi partes justâ perpendere librâ, Et radium Solis transverso prismate fractum Septem in primigenos permansurosque colores Solvere; quî potuit Spatium sibi fingere vanum, Quod nihil est, multisque prius nihil esse probatum est?

